CATHARINA Hispanica

CATHARINA Hispanica
CATHARINA Hispanica
filia Ferdinandi, desponsata Arthuro, filio Henrici VII. Angliae Regis, quinto post mense mortuo, ducta est a fratre eius Henrico VIII. ex eo mater Mariae, quae post Eduardum VI. Regnavit. Postmodum a marito repudiata est, qui, cum antea contra Lutherum scripsisset, Defensor Fidei proin a Papa dictus, nunc a Pontifice diris devotus, Ordinum regni decretô, auctoritatem Pontificiam per regnum abrogavit. Thuan. l. 1. Sic misera Regina, in regia domo, Kimbalton, in Comitatu Bethfordiensi, fortunae suae triennium cum supervixisset, Obiit A. C. 1536. aetat. 50. meditationibus in Psalmos, etc. compositis. Polydor. Virgil. l. 17. Surius, in Comment. Verulamius, in Henrico VII.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • SABAUDIA — regio ampla Galliae Narbonensis ubi olim Allobrogum pars Borealis et Centrones. Habet a Septentrione Lacum Lemanum, et Rhodanum, ab Occidente Rhodanum, a Meridie Delphinatum, ab Ortu Pedemontium et Valesiam, a quibus Alpibus separatur. Sub… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CHRISTOPHORUS — I. CHRISTOPHORUS Dux Wirtenbergicus, filius e Salina Bavarita Ulrici lineae Ducalis primae auctoris, cum sorore Anna quadrimus a foederis Suevici socii, in arce Tubingensi, obsessus; dein ab avunculo Guilielmo Bavariae Duce educatus, tum A. C.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MARCA — I. MARCA Papiae pondus unius librae: melius Iohanni de Ianua, media libra. In Chronico Moguntino, auri libra habet duas marcas auri. Itaque Marca duplicata libram efficit, quae dividitur in uncias 16. uncia subdividitur in 8. drachmas, vel 24.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • WENCESLAUS — I. WENCESLAUS Bohemiae Princeps, pietate inclitus, a fratre Boleslao ad lustricum convivium invitatus, in templo, inter preces, odiô Religionis Christianae, trucidatus est, A. C. 929. Cosmas Bohemus, Hist. M. Cromerus, Hist. l. 3. Principes varii …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”